[ Pobierz całość w formacie PDF ]

cognoscitis quia in proximo sit aestas
13,29 sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis
13,30 amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant
13,31 caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
13,32 de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
13,33 videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
13,34 sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis
potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
13,35 vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an
galli cantu an mane
13,36 ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
13,37 quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
14,1 erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae
quomodo eum dolo tenerent et occiderent
14,2 dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
14,3 et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens
alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
14,4 erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio
ista unguenti facta est
14,5 poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus
et fremebant in eam
14,6 Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
14,7 semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere
me autem non semper habetis
14,8 quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
14,9 amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum
mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
14,10 et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum
illis
14,11 qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat
quomodo illum oportune traderet
14,12 et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis
eamus et paremus tibi ut manduces pascha
14,13 et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo
laguenam aquae baiulans sequimini eum
14,14 et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio
mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
14,15 et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis
14,16 et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et
praeparaverunt pascha
14,17 vespere autem facto venit cum duodecim
14,18 et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex
vobis me tradet qui manducat mecum
14,19 at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego
14,20 qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino
14,21 et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per
quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille
14,22 et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait
sumite hoc est corpus meum
14,23 et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes
14,24 et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur
14,25 amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum
illud bibam novum in regno Dei
14,26 et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
14,27 et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam
pastorem et dispergentur oves
14,28 sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
14,29 Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego
14,30 et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus
vocem dederit ter me es negaturus
14,31 at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo
similiter autem et omnes dicebant
14,32 et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec
orem
14,33 et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere
14,34 et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate
14,35 et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset
transiret ab eo hora
14,36 et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non
quod ego volo sed quod tu
14,37 et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora
vigilare
14,38 vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero
infirma
14,39 et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
14,40 et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et
ignorabant quid responderent ei
14,41 et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur
Filius hominis in manus peccatorum
14,42 surgite eamus ecce qui me tradit prope est
14,43 et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum
gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
14,44 dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est
tenete eum et ducite
14,45 et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
14,46 at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
14,47 unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi
sacerdotis et amputavit illi auriculam
14,48 et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis
conprehendere me
14,49 cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur
scripturae
14,50 tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
14,51 adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et
tenuerunt eum
14,52 at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
14,53 et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et
scribae et seniores
14,54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et
sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
14,55 summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum
testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
14,56 multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia
non erant
14,57 et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes
14,58 quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et
per triduum aliud non manufactum aedificabo
14,59 et non erat conveniens testimonium illorum
14,60 et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes
quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
14,61 ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et
dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
14,62 Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem
Virtutis et venientem cum nubibus caeli
14,63 summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes
14,64 audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse
reum mortis
14,65 et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere
et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
14,66 et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis
14,67 et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu
Nazareno eras
14,68 at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et
gallus cantavit
14,69 rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex
illis est
14,70 at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex
illis es nam et Galilaeus es
14,71 ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis
14,72 et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus
priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • grecja.xlx.pl